Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 14.4.1 | Cic. Fam. 14.4.3 (English) | >>Cic. Fam. 14.4.5 |
14.4.1
ego minus saepe do ad vos litteras quam possum , propterea quod cum omnia mihi tempora sunt misera , tum vero , cum aut scribo ad vos aut vestras lego , conficior lacrimis sic ut ferre non possim . quod utinam minus vitae cupidi fuissemus ! certe nihil aut non multum in vita mali vidissemus . quod si nos ad aliquam alicuius commodi aliquando reciperandi spem fortuna reservavit , minus est erratum a nobis ; si haec mala fixa sunt , ego vero te quam primum , mea vita , cupio videre et in tuo complexu emori , quoniam neque dii , quos tu castissime coluisti , neque homines , quibus ego semper servivi , nobis gratiam rettulerunt .
nos Brundisi apud M . Laenium Flaccum dies xiii fuimus , virum optimum , qui periculum fortunarum et capitis sui prae mea salute neglexit neque legis improbissimae poena deductus est quo minus hospiti et amicitiae ius officiumque praestaret . huic utinam aliquando gratiam referre possimus ! habebimus quidem semper .
14.4.3
Brundisio profecti sumus
a . d . ii K . Mai . ; per Macedoniam Cyzicum petebamus .
14.4.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 14.4.1 | Cic. Fam. 14.4.3 (English) | >>Cic. Fam. 14.4.5 |